Sir 36

1miserere nostri Deus omnium et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum 2et inmitte timorem tuum super gentes quae non exquisierunt te et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua 3adleva manum tuam super gentes alienas ut videant potentiam tuam 4sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis sic in conspectu nostro magnificaberis in illis 5ut cognoscant te sicut et nos agnovimus quoniam non est Deus praeter te Domine 6innova signa et inmuta mirabilia 7glorifica manum et brachium dextrum 8excita furorem et effunde iram 9extolle adversarium et adflige inimicum 10festina tempus et memento finis ut enarrent mirabilia tua 11in ira flammae devoretur qui salvatur et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem 12contere caput principum inimicorum dicentium non est alius praeter nos 13congrega omnes tribus Iacob et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua et hereditabis eos sicut ab initio 14miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israhel quem coaequasti primogenito tuo 15miserere civitati sanctificationis tuae Hierusalem civitati requiei tuae 16reple Sion inenarrabilibus verbis tuis et gloria tua populum tuum 17da testimonium quia ab initio creaturae tuae sunt et suscita precationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores 18da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur et exaudi orationes servorum tuorum 19secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in via iustitiae et sciant omnes qui inhabitant terram quia tu es Deus conspector saeculorum 20omnem escam manducabit venter et est cibus cibo melior 21fauces contingit cibum ferae et cor sensatum verba mendacia 22cor pravum dabit tristitiam et homo peritus resistet illi 23omnem masculum excipiet mulier et est filia melior filiae 24species mulieris exhilarat faciem viri sui et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium 25si est lingua curationis et mitigationis misericordiae non est vir illius contra filios hominum 26qui possidet mulierem inchoat possessionem adiutorium contra illum est et columna ut requies 27ubi non est sepis diripietur possessio et ubi non est mulier gemescit egens 28cui credit qui non habet nidum et deflectens ubicumque obscuraverit quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem

Copyright information for VulgJ